DE GROENLANDIA

 https://ephemerisnuntii.eu/nuntius.php

 

 

 https://discord.com/channels/1394844897705463950/1394844898544582718

 

DE GROENLANDIA

Auctor: Patano

Praeses Trump eam occupare vult

Ante biduum Praeses Donaldus Trump in oppido Helvetiae  Davos  Concilio Oeconomico Totius Orbis interfuit.; hic  coram multitudine  primorum minus minax locutus est quam prius:  se nolle vi uti ad Groenlandiam Civitatibus Unitis iungendam, sed quomodo?  Re vera sermo benignus  repugnare aliis verbis videtur:”Si Europaei recusaverint, nos hoc meminerimus”.

Serius Praeses Trump per rete sociale “Verum” declaravit se convenisse Secretarium Communem Societatis Atlanticae Marcum Rutte ut de proximo foedere  tractarent de insula quae  ad Daniam adtinet  nec nova vectigalia impositum iri. Nam ante diem tertium  minatus erat  sese staturum vectigalia graviora  octo nationibus  quae copias  in Groenlandiam miserant. Confecto itinere nuntiavit foedus de Groenlandia mirandum fore Civitatibus Unitis, sed  incertum esse quonam modo hoc fieri posset.

Nihil mirum si saepius Praeses Trump sententias commutat: res politica illius  est  quasi spectaculum, quod  tamen gravia consilia subtegit.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 23/01/2026 15h54

 

コメント

このブログの人気の投稿

氷上ワカサギ釣り解禁いつ 盛岡市薮川の岩洞湖、氷の厚さ不足